Evangelium Secundum Lucam*

Caput 4: Versus 38

In domum Simonis.Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quae quodammodo mater est Ecclesiae Petro commissae. Haec febricitat, quia invidiae aestibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis aestuatio solet recedere.
(* Traductions européennes)